

Epistola ad Hebraeos*
Caput 7: Versus 12
Translato enim,etc. Quod alius surgat, subsequenter probat et per tribum et per ritum. Per tribum ibi:In quo enim haec,etc. Per ritum ibi:Et amplius,etc.Translato enim sacerdotio.Quia ergo similiter et ab eodem et sub eadem sponsione data sunt lex et sacerdotium, quod de uno dicitur, necesse est ut et de altero intelligatur.